- NAPHTHA
- NAPHTHAcirca Babyloniam et in Austragenis Parthiae prosluit; fluminis liquidi modô. Ei magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecumque visam. Oleum vivum hinc Gratio. v. 433. Cyneget.Vulcano condicta domus, quam subter euntiStagna sedent venis oleoque madentia vivo.Nempe naphtha oleum est venae naturalis, quod quidem bituminis liquidi generi adscripserunt; in Susiana inprimis scaturiens. Strabo l. 15. ubi de liquido bitumine, Ο῞τι ἡ μὲν ὑγρὰ, ἥν καλοῦσι, Νάφθαν, γίνεται εν τῇ Σουσίδι ἡ δὲ ξηρὰ δυναμένη πήττεςθαι, εν τῇ Βαβυλωνίᾳ. Hinc de Areccaeis campis, in quibus naphtae fontes, Tibullus l. 4. v. 283.Ardet Areccaeis aut unda perhospita campis.Ad Susianem autem Areccam pertinuisse, supra diximus. Idem Strabo nigri candidique bituminis huius fontes in Babylonia fuisse, memorat etc. Et quidem notum experimentum naphthae ab Alexandro M. cum Babylone esset, in puero nobili, non sine pernicie huius, captum. Ita fertur, a Medea pellidem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, coronâ igne raptâ, Plin. l. 2. c. 105. Unde sunt, qui cum oleo Medeae idem faciant. Sed naphtham addi consuevisse oleo communi herbâ quâdam (de qua vide aliquid supra voce Mysia) infecto, e quo oleum Medicum componebatur, docet Salmas. ad Solin. p. 242. et seqq. Etiam Tigranocertanos naphthâ sese inter coetera defendisse, Lucullô urbem oppugnante, Xiphilinus ex Dione refert etc. Vide Dalechampium Not. ad Plin. et Andr. Baccium de thermis l. 5. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.